monumenta.ch > Tertullianus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 21, 9
Recipite interim hanc fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur. Sciebant et qui penes vos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istiusmodi praeministraverunt . Sciebant et Iudaei venturum esse Christum, scilicet quibus prophetae loquebantur. Nam et nunc adventum eius exspectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod iam venisse non credunt.